CORS vel CHORS

CORS vel CHORS
CORS vel CHORS
saepe pro villa, cuius membrum erat, ac dem tam pro toto vico, qui villae alicui magnificae accesserat, apud Historicos veteres inprimis Gallos reperitur. Unde Bettonis Cortis Betancourt, Alemannorum Curtis Aumencour, Harecortis Harcour, Curtis Nova la Cour Neuve, etc. Galli enim priscum vocabulum corrumpentes, nominativô e Genitivo factô Chortis vel etiam Curtis id dixêre. Erat autem Cobors vel Chors pars villae, quam hodie inferiorem Chortem appellant la basse Court, in qua aves domesticae et pecora aluntur; Unde pro villa, ut dictum. Hinc Curtes Dominicae non raro apud Gallos Historic. appellantur villae publicae seu Regiae. Quinetiam sicut villam pro vico, sic et Curtim saepe dixêre. Curtem quoque appellavêre Regiam, propterea quod Reges prisci in villis Regalibus aut publicis hiemare, et ibi palatia magnifica habere consueverant. Iidem pro Curtis, Curiam etiam quandoque dicunt. Hadr. Valesius, Notit. Gall. Pro Aula quoque vox sumitur, a corte seu cohorte Principis, Gregor. Turonens. Hist. l. 10. sect. 16. Hinc Cortinarii et Cortalini, pro Aulicis, Courtisans, qui Curiae seu Corti Principis sunt addicti. Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Vide quoque in voce Curtis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”